The Apostolic Constitution for the Institution of the Episcopal Hierarchy in China,
Establishing the Hong Kong Catholic Diocese (1946)
成立中國教會聖統制的宗座憲章,成立香港天主教教區 (一九四六年)
 

Latin

The Apostolic Constitution for the Institution of the Episcopal Hierarchy in China, Establishing the Hong Kong Catholic Diocese (1946)

 CONSTITUTlO APOSTOTLICA
EPlSCOPALS HIERARCHIA IN SINIS INSTITUITUR

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quotidie Nos. universo christiano orbi, licet immerito, praepositi, suprema ex hac Petri cathedra tamquam e specula dominicum agrum circumspicientes et in dissitas potissimum gentes evangelicae adhuc ignaras veritatis mentis Nostrae oculos concupiscenti animo convertentes, humillimas Patri Nostro, qui est in caelis, preces effundimus, ut Eius regnum toto terrarum orbe iuxta Christi praeceptum prolatetur stabiliusque constituatur. Quas quidem humillimas preces Nostras misericors Deus numquam non exaudire dignatur; neminem profecto latet et maximum Nobis solatium affert in hac temporum acerbitate quod non paucae et amplissimae regiones albae sunt iam ad messem (Ioan. IV, 35), in Asia Orientali, praesertim frequentissima incolarum regio Sinensis, ubi impensae Evangelii praeconum operae, indefessum cleri indigenae apostolicum studium, Deo auctore, largiter iam adiicitur.

Primum quidem catholica fides sub fine saeculi decimi tertii per cI. mem. Ioannem de Montecorvino et B. Odoricum a Portunaone in Sinas invecta est, ac magnopere per totum saeculum decimum quartum per Franciscalis familiae sodales disseminata. Postea vero cum christiana res penitus intercidisset, iterum exeunte saeculo decimo sexto feliciter lateque diffusa est, sub sapienti ductu Alexandri Valignano, opera praesertim Michaelis Ruggieri, Matthaei Ricci et aliorum Patrum Societatis Iesu, quibus dein adsciti sunt e Franciscali et Dominiciana familia Patres, nec no-n ex ordine Eremitarum S. Augustini, e Congregatione Missionis et e Parisiensi Societate Missionum ad .Exteras Gentes sodales.

Hisce autem temporibus catholicum nomen maximum habuit incrementum post Apostolicae Delegationis institutionem, a fel. rec. Pio Papa Undecimo, Decessore Nostro, apostolicis litteris die nona Augusti mensis, anno Domini millesimo nongentesimo vicesimo secundo datis, feliciter peractam, post Plenarium et a praedicato illic Evangelio Primum Concilium, anno millesimo nongentesimo vicesimo quarto in Sciamhævensi (Shanghai) urbe sollemniter celebratum, post plurium locorum Ordinariornm ex ipsa sinensi gente ortorum electionem, valide inde adiuvantibus recentioribus missionalibus Congregationibus et Institutis, adeo ut Impraesentiarum centum triginta septem habeantur ecclesiasticae circumscriptiones; quarum novem et nonaginta ad Vicariatus Apostolici gradum evectae, ceterae in Apostolicas Praefecturas constitutae sunt, Ex iisdem autem viginti octo nunc a Praelatis e Clero indigena assumptis reguntur, quorum unus et viginti, charactere episcopali ornati, Apostolicis Vicariatibus praesunt; porro plus quam tricies centena millia hominum adnumerantur sacro baptismate ablutorum et septies circiter centena millia cathecumenorum; quinque autem fere millia exsistunt sacrorum operariorum, quorum duo circiter millia ex ipsa sinensi gente ; qui omnes sollerti adiuvantur opera mille ducenterum sexaginta duorum religiosorum sodalium et sex millium centum triginta trium religiosarum mulierum.

In singults Vicariatibus Apostolicis et in plerisque Praefecturis minus seminarium habetur pro puerorum institutione in spem Ecclesiae succrescentium, qui dein sacris imbuuntur disciplinis in maioribus seminariis, quorum duodecim exstant canonice erecta regionalia, quinque vero quae vocantur intermisslonalia.

Unum autem ex Sinensibus Ordinariis, venerabilem Fratrem Thomam Tienchensin1 Episcopum titularem Ruspensem et Vicarium Apostolicum de T’sinqtao in Sacrum S. R. E. Cardinalium Collegium nuper cooptavimus.

Auspicatissimis itaque hisce catholici nominis incrementis permoti, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda: Fide praepositorum consilio, Iubenti animo supplices praefati dilecti Filii Nostri Thomae S. R. E. Cardinalis Tien-chensin Nobis oblatas preces excipientes, opportunum rati advenisse tempus, quo firmiori modo et ordine christifldelium cura, regimen et disciplina in immenso Sinensi territorio constituatur, episcopalem hierarchiam in Sinis, sicuti in ceteris catholici orbis nationibus, instituere statuimus.

Suppleto igitur, quatenus Opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, Sancti Divini Spiritus effusis precibus lumine invocato, atque Beatissimae Virginis, Sanctoruln Apostolorum Petri et Pauli, nec non Beatorum Martyrum, qui generoso animo et effuso sanguine Christum Sinensibus annuntiarunt, certa scientia, omnibus mature perpensis, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudiue, ad maiorem Dei gloriam et catholicae fidei incrementum harum Litterarum tenore, episcopalem in Sinis hierarchiam prout sequitur erigimus et eonstitnimus.

In primis sequentes viginti provincias ecclesiasticas, erigimus, et certam pro unaquaque earum sedem metropolitanam constituimus atque singulis metropolitanis Ecclesiis suffraganeas dioeceses assignamus, id est: I) in provincia Momcuvana (Mongolia) sedes Soeiiüenensis (de Suiyüan) erit metropolitana; dioeceses Nimsciiana (de Ning-hsia), Sivanzeana (de Siwantze), Zinimensis (de Tsining) erunt suffraganeae; II) in provincia Manceuvensi (Manciuria) sedes Fomtienensis (de Fengtien seu Mukden) erit metropolitana; dioeceses Chilinensis (de Kirin), Fuscioenensis (de Fushun), Sepimchiævensis (de Szeping-kai), Ienchivensis (de Yenki), Geholensis (de Jehol) erunt suffraganae; III) in provincia Hopeana (Hopeh) sedes Pechimensis (de Peking) erit metropolitana, dioeceses vero Ngancuovensis (de Ankuco), Ciaoscienensis (de Chaohsien), Scienscienensis (de Sienhsien), Cemtimensis (de Cheng-ting), Paotimensis (de Paoting), Scioenteana (de Shunteh), Siüenhoavensis (de Süanhwa), Tienzinensis (de Tientsin), Iomnienina (de Yungnien), Iompimensis (de Yungping) erunt suffraganae; IV) in provincia Sciantomensi (Shantung) sedes Zinanensis (de Tsinan) erit metropolitana et dioeceses Ientævensis (de Yentai seu Chefoo), Ceuzüenensis (de Chouctsun), Iceuvensis (de Ichow), Zaoceuvensis (de Tsaochouc), Zimtaovensis (de Tsingtao), Iamcuvensis (de Yangku), Ienceuvensis (de Yeuchow), erunt suffraganeae; V) in provincia Sciansiana (Shansi) sedes Tæiüenensis (de Taiyüan) erit metropolitana; dioeceses vero Feniamensls (de Fenyang), Lunganensis (de Luan), Scioceuvensis (de Shohchow), Tatomensis (de Tatung), Iüzeana (de Yütze) erunt suffraganeae; VI) in provincia Scensiana (Shensi) sedes Singanensis (de Sian) erit metropolitana, dioeceses autem Fomsiamensis (de Fengsiang), Hanciomensis (de Hanchung), Saniüenensis (de Sanyüan), Iennganensis (de Yenan) erunt suffraganeae; VII) in provincia Cansuana (Kansu) sedes Lanceuvensis (de Lanchow) erit metropolitana, cui dioecesis Zinceuvensis (de Tsinchow) erit suffraganea; VIII) in provincia Chiamsuana (Kiangsu) sedes Nanchimensis (de Nanking) erit metropolitana, eique suffraganeae erunt dioeceses Hæmenensis (de Haimen), Sciamhævensis (de Shanghai) et Siüceuvensis (de Süchow); IX) in provincia Nganhoeivensi (Anhuei) sedes Nganchimensis (de Anking) erit metropolitana, et dioeeeses Pampuvensis (de Pengpu) et Uhuvensis (de Wnhu) erunt suffraganeue; X) in provincia Honanensi (Honan) sedes Chæfomensis (de Kaifeng) erit metropolitana, cui dioeceses Cemceuvensis (de Chengchow), Ciumatienensis (de Chumatien). Coeitevensis (de Kweiteh), Loiamensis (de Loyang), Naniamensis (de Naniamensis), Siniamensis (de Sinyang) et Ueihoeivensis (de Weihwei) erunt suffraganeae; XI) in provinci a Secioanensi (Szechwan) sedes Ciomchimensis (de Chungking) erit metropolitana, cui suffraganeae erunt dioeceses Cemtuana (de Chengtu), Chiatlmensis (de Kiating), .Nimiüenensis .(de Ningyüan), Scioenchimensis (de Shunking), Siüfuana (de Suifu), Camtimensis (de Kangting seu Tatsienlu) et Uanscienensis (de Wanhsien); XII) in provincia Hupeana (Hupeh) sedes Hancheuvensis (de Hankow) erit metropolitana, dioeceses vero Haniamensis (de Hanyang), Iciamensis (de Ichany), Chiceuvensis (de Kichow), Laohocheuvensis (de Laohokow), Scenanensis (de Shihnan), et Uciamensis (de Wuchang) erunt suffraganeae; XIII) in provincia Hunanensi (Hunan) sedes Ciamsciavensls (de Changsha) erit metropolitana, eique erunt suff'raganeae Ciamteana (de Changteh), Hemceuvensis (de Hengchow) et Iüenlimensis (de Yüanling) dioeceses; XIV) in provincia Chiamsiana (Kiangsi) sedes Nanciamensis (de Nanchang) erit metropolitana, cui suffraganeae erunt dioeceses Canceuvensis (de Kanchow), Chinganensis (de Kian), Nancemensis (de Nancheng) et Iüchiamensis (de Yükiang); XV) in provincia Cechiamensi (Chekiang) sedes Hamceuvensis (de Hangchow) erit metropolitana, cui suffraganeae erunt dioeceses Nimpuovensis (de Ningpo) et Tæceuvensis (de Taichow); XVI) in provincia Fuchienensi (Fukien) sedes Fuceuvensis (de Foochow) erit metropolitana et dioeceses Sciiamenensis (de Hsiamen seu Amoy) ac Funimensis (de Funing) erunt ei suffraganeae; XVII) in provincia Coamtomensi (Kwangtung) sedes Coamceuvensis (de Kwangchow seu Canton) erit metropolitana., cui suffraganeae erunt Sciiamchiamensis (de Hsiangkiang seu Hongkong), Chiaїmensis (de Kiaying seu Kaying), Chiammenensis (de Kiangmen seu Kongmoon), Pehævensis (de Pehai seu Pakhoi), Sciaoceuvensis (de Shaochow seu Shiuchow), et Scianteuvensis (de Shantow seu Suatow) dioeceses; XVIII) in provincia Coamsiana (Kwangsi) sedes Nannimensis (de Nanning) erit metropolitana et illi suffraganea erit dioecesis Uceuvensis (de Wuchow); XIX) in provincia Coeiceuvensi (Kweichow) sedes Coeiiamensis (de Kweyang) erit metropolitana, cui Nganlomensis (de Anlung seu Lanlung) dioecesis erit suffraganea; XX) in provincia tandem Iünnanensi (Yünnan) sedes metropolitana erit Coenmimensis (de Kungming seu Yünnan), cui suffraganea dabitur sedes Taliana (de Tali).

Quibus viginti, quas memoravimns, ecclesiasticis provinciis una cum suis. metropolitanis et cathedralibus Ecclesiis uti supra erectis et constitutis, Archiepiscopl seu Episcopi sedem in locis, a quibus unaquaeque archidioecesis vel dioecesis nomen mutuatur, figimus et constituimus; Antistitis vero cathedram in ecclesia, quae hucusque princeps habebatur in Vicariatibus Apostolicis ad archidioecesis seu dioecesis gradum et dignitatem nunc evectis.

Singulis autem novarum harum Archidioecesium seu Dioecesium pro tempore Antistitibus omnia concedimus iura et privilegia, honores, Insignia et favores, quibus ceteri per orbem Metropolitae seu Episcopl iure communi fruuntur et gaudent; itemque omnia; Antistitibus ipsis iniungimus onera et obligationes, quibus ceteri Antistites adstringuntur; Archiepiscopis vero facultatem peculiarem tribuimus Crucem ante se deferendi et sacro Pallio utendi, postquam tamen hoc in sacro Consistorio ab Apostolica Sede de more postulatum et obtentum fuerit.

Cum porro locorum, et temporis huius adiuncta huius permittant quominus in novis istis dioecesibus canonicorum capitula instituantur, indulgemus ut pro canonicis consultores dioecesani ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur.

Quod vero ad earumdem dioecesium regimen et administrationem attinet; ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem; ad clericorum et fidelium iura et onera; aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones decernunt.

Episcopalem insuper uniuscuiusque dioecesis mensam constituent reditus iam ibi exsistentes et fidelium oblationes quae ad hunc finemcolligentur.

Volentes insuper Nos quas uti supra constitutas Sedes idoneis providere Pastoribus, venerabiles Fratres dignissimos Praesules, qui usque nunc in sibi creditis Vicariatibus Apostolicis tam sedulam catholicae religioni provehendae curam contulerunt, Archiepiscopos vel Episcopos suae cuiusque Sedis renunciamus et constituimus, atque propterea illos a vinculo absolvimus episcopalium Ecclesiarum, quarum titulos una cum Vicariatu hucusque tenuerunt, nec non earumdein novarum Ecclesiarum sibi commissarum curam, regimen et administrationem tum in spiritualibus tum in temporalibus plenarie committimus una cum omnibus iuribus et privilegiis, oneribus et obligationibus suo pastorali muneri inhaerentibus.

De apostolicae igitur potestatis Nostrae plenitudine:

IN PROVINCIA MONCUVANA:
V. Fr. Ludovicum Morel a titulari Ecclesia Araxeusi ad metropolitanam Ecclesiam Soeiiüenensem transferimus;
V. Fr. Leonem Desmedt a titulari Ecclesia Adraena ad cathedralem Ecclesiam Sivanzeauam;
V. Fr. Ioseph Fanhemngan2 a titulari Ecclesia Paphiensi ad cathedralem Ecclesiam Zinimensem;
V. Fr. Carolum van Melckebeke a titulari Ecclesia Sufetana ad cathedralem Ecclesiam Nimsciianam.

IN PROVINCIA MANCEUVENSI:
V. Fr. Ioannem Mariam Blois a titulnri Ecclesia Lambaesitana ad metropolitanam Ecclesiam Fomtienensem;
V. Fr·. Augustum Gaspais a titulari Ecclesia Canopitana ad cathedralem Ecclesiam Chilinensem;
V. Fr. Aloisium Janssens a titulari Ecclesia Faustinopolitana ad cathedralem Ecclesiam Geholensem;
V. Fr. Aloisium Lapierre a titulari Ecclesia Cardicensi ad cathedralem Ecclesiam Sepimchiævensem;
V. Fr. Theodorum Breher a titulari Ecclesia Hieritana ad Cathedralem Ecclesiam Ienchivensem;
V. Fr. Franciscum Aloisium Lane a titulari Ecclesia Hypaepena ad cathedralem Ecclesiam Fuscioenensem;

IN PROVINCIA HOPEANA:
V. Fr. Ioannem die Vienne a titulari Ecclesia Abrittena ad cathedralem Ecclesiam Tienzinensem;
V. Fr. Eugenium Lebouille a titulari Ecclesia Conanensi ad cathedralem Ecclesiam Iompimensem;
V. Fr. Ioseph Ceuzisce3 a titulari Ecclesia Cratiensi ad cathedralem Ecclesiam Paotimensem;
V. Fr. Ioannem Ciampite
4 a titulari Ecclesia Antipyrgensi ad cathedralem Ecclesiam Ciaoscienensem;
V. Fr. Ioseph Zoeisceusiün
5 a titulari Ecclesia Tanaitana ad cathedralem Ecclesiam Iomnieninam;
V. Fr. Ioseph Ciamgioenpuo
6 a titulari Ecclesia Tadamatensi ad cathedralem Ecclesiam Siüenhoavensem;
V. Fr. Ioannem Baptistam Uamzemi
7 a titulari Ecclesia Lamiana ad cathedralem Ecclesiam Ngancuovensem;
V. Fr. Franciscum Xaverium Ciaocenscem
8 a titulari Ecclesia Bisicensi ad cathedralem Ecclesiam Scienscienensem;
V. Fr. Iob Cenchimim
9 a titulari Ecclesia Pertensi ad catheclralem Ecclesiam Cemtimensem;
V. Fr. Ignatium Krause a titulari Ecclesia Bindaea ad cathedralem Ecclesiam Scioenteanam;

IN PROVINCIA SCIANTOMENSI:
V. Fr. Cyrillum Rodulphum Jarre a titulari Ecclesia episcopali Metropolitana in Asia ad metropolitanam Ecclesiam Zinanensem;
V. Fr. Thomam S. R. E. Cardinalem Tienchensin .a titulari Ecclesia Ruspensi ad cathedralem Ecclesiam Zimtaovensem;
V. Fr. Franciscum Hoowaarts a titulari Ecclesia Ucrensi ad cathedralem Ecclesiam Zaoceuvensem;
V. Fr. Theodorum Schu a titulari Ecclesia Trapezopolitana ad cathedralem Ecclesiam Ienceuvensem;
V. Fr. Henricum Ambrosium Pinger a titulari Ecclesia, Capitoliensi ad cathedralem Ecclesiam Ceuzüenensem;
V. Fr. Carolum Weber a titulari Ecclesia Daldiana ad cathedralem Ecclesiam Iceuvensem;
V. Fr. Lodovicum Prosperum Durand a titulari Ecclesia Sebeliensi ad cathedralem Ecclesiam Ientævensem;
V. Fr. Thomam Nieuhoeichim10 a titulari Ecclesia Serteitana ad cathedralem Ecclesiam Iamcuvensem;

IN PROVINCIA SCIANSIANA:
V. Fr. Dominicum Lucam Capozi a titulari Ecclesia; Attalensi in Pamphylia ad metropolitanam Ecclesiam Tæiüenensem;
V. Fr. Franciscum Lieuchinuen11 a titulari Ecclesia Lampsacena ad cathedralem Ecclesiam Feniamensem;
V. Fr. Franciscum Joosten a titulari Ecclesia Germanicopolitana ad cathedralem Ecclesiam Tatomensem;
V. Fr. Edgarium Antonium Haering a titulari Ecclesia Antedonensi ad cathedralem Ecclesiam Scioceuvensem;
V. Fr. Hermenegildum Focaccia a titulari Ecclesia Antiphrensi ad cathedralem Ecclesiam Iüzeanam;
V. Fr. Franciscum Gerardum Constantem Kramer a titulari Ecclesia Europensi ad cathedralem Ecclesiam Lunganensem;

IN PROVINCIA SCENSIANA:
V. Fr. Pacificum. Iulium Vanni a titulari Ecclesia Zaparena ad metropolitanam Ecclesiam Singanensem;
V. F'r. Caelestinum Ybaniez y Aparicio a titulari Ecclesia Bagena ad cathedralem Ecclesiam Iennganensem;
V. Fr. Marium Civelli a titulari Ecclesia Tabborensi ad cathedralem Ecclesiam Hanciomensem;
V. Fr. Philippum Silvestrum Uamtaonan12 a titulari Ecclesia Athribitana ad cathedralem Ecclesiam Fomsiamensem;
V. Fr. Ferdinandum Fulgentium Pasini a titulari Ecclesia Bybliensi ad cathedralem Ecclesiam Sanlüenensem;

IN PROVINCIA CANSUANA:
V. Fr. Theodorum Buddenbrock a titulari Ecclesia Issensi ad metropolitanam Ecclesiam Lanceuvensem;

IN PROVINCIA CHIAMSUANA:
V. Fr. Paulum Iüpin13 a titulari Ecclesia Sozusena ad metropolitanam Ecclesiam Nanchimensem;
V. Fr. Simonem Ciuchæmin
14 a titulari Ecclesia Lesvitana ad cathedralem Ecclesiam Hæmenensem;
V. Fr. Augustum Haouisée a titulari Ecclesia Cercinitana ad cathedralem Ecclesiam Sciamhævensem;
V. Fr. Philippum Côté a titulari Ecclesia Polystyliensi ad cathedralem Ecclesiam Siüceuvensem;

IN PROVINCIA. NGANHOEIVENSI:
V. Fr. Fridericum Melendro a titulari Ecclesia Remesianensi ad metropolitanam Ecclesiam Nganchimensem;
V. Fr. Zenonem Arámburn a titulari Ecclesia Eresslensi ad cathedralem Ecclesiam Uhuvensem;
V. Fr. Oyprianum Cassini a titulari Ecclesia Drivastensi ad cathedralem Ecclesiam Pampuvensem;

IN PROVINCIA. HONANENSI:
V. Fr. Assuerum Theotanum Bassi a titulari Ecclesia Tabena ad cathedralem Ecclesiam Loiamensem;
V. Fr. Franciscum Xaverium Ochoa a titulari Ecclesia Chusirensi ad cathedralem Ecclesiam Coeitevensem;
V. Fr. Petrum Massa a titulari Ecclesia Citharizena ad cathedralem Ecclesiam Naniamensem;
V. Fr. Vitum Ciamzohoan15 a titulari Ecclesia Egugensi ad cathedralem Ecclesiam Siniamensem;
V. Fr. Ioseph Iüencoce
16 a titulari Ecclesia Calydoniensi ad cathedralem Ecclesiam Ciumatienensem;

IN PROVINCIA SECIOANENSI:
V. Fr. Aloisium Gabrielem Xaverium Jantzen a titulari Ecclesia Tremithusia ad metropolitanam Ecclesiam Ciomchimensem;
V. Fr. Iacobum Victorem Rouchouse a titulari Ecclesia Aegeaensi ad cathedralem Ecclesiam Cemtuanam;
V. Fr. Petrum Silvanum Valentin a titulari Ecclesia Zeugmatensi in Syria ad cathedralem Ecclesiam Camtimensem;
V. Fr. Stanislaum Baudry a titulari Ecclesia Isauropolitana ad cathedralem Ecclesiam Nimiüenensem;
V. Fr. Franciscum Uamcepu17 a titulari Ecclesia Sindensi ad cathedralem Ecclesiam Uamscienensem;
V. Fr. Paulum Uamuencem
18 a titulari Ecclesia Olenensi ad cathedralem Ecclesiam Scioenchimensem;
V. Fr. Renatum Desideratum Romanum Boisguérin a titulari Ecclesia Celenderitana ad cathedralem Eccleslam Siüfuanam;

IN PROVINCIA HUPEANA:
V. Fr. Eduardum Galvin a titulari Ecclesia Myrinensi ad cathedralem Ecclesiam Haniamensem;
V, Fr. Natalem Gubbels a titularl Ecclesla Attudensi ad cathedralem Ecclesiam Iciamensem;
V. Fr. Alfonsum M. Conradum Ferroni a titulari Ecclesia Aspendiensi ad cathedralem Ecclesiam Laohocheuvcnsem;
V. Fr. Rembertum Kowalski a titulari Ecclesia Ipsensi ad cathedralem Ecclesiam Uciamensem;

IN PROVINCIA HUNANENSI:
V. Fr. Secundinum Petronium Lacchio a titulari Ecclesia Praenetiensi ad metropolitanam Ecclesiam Ciamsciavensem;
V. Fr. Raphaёlem Angelum Palazzi a titulari Ecclesia Narensi ad cathedralem Ecclesiam Hemceuvensem;
V. Fr. Gutbertum Martinum O’Gara a titulari Ecclesia Elidensi ad cathedralem Ecclesiam Iüenlimensem;
V. Fr. Gerardum Herrero Garrote a titulari Ecclesia Zorolensi ad cathedralem Ecclesiam Ciamteanam:

IN PROVINCIA. CHIAMSIANA:
V. Fr. Ioannem O'Shea a titulari Ecclesia Midilensi ad cathedralem Ecclesiam Canceuvensem;
V. Fr. Caietanum Mignani a titulari Ecclesia Cassandrensi ad cathedralem Ecclesiam Chinganensem;
V. Fr. Patritium Cleary a titulari Ecclesia Amathusia in Cypro ad cathedralem Ecclesiam Nancemensem:
V. Fr. Carolum Gulielmum Quinn a titulari Ecclesia Halicaruassensi ad cathedralem Ecclesiam Iüchiamensem;

IN PROVINCIA CECHIAMENSI :
V. Fr. Ioannem Ioseph Georgium Deymier a titulari Ecclesia Diospolitana in Thracia ad metropolitanam Ecclesiam Hamceuvensem:
V. Fr. Ioseph Hugioscian19 a titulari Ecclesia Theodosiopolitana in Armenia ad cathedralem Ecclesiam Tæceuvensem;
V. Fr. Andream Ioannem Defebvre a titulari Ecclesia Gibbensi ad cathedralem Ecclesiam Nimpuovensem;

IN PROVINCIA FUCHIENENSI:
V. Fr. Emmanuelem Prat a titulari Ecclesia Mactaritana ad cathedralem Ecclesiam Sciiamenensem;
V. Fr. Theodorum Labrador a titulari Ecclesia Fussalensi ad cathedralem Ecclesiam Funimensem;

IN PROVINCIA COAMTOMENSI:
V. Fr. Antonium Petrum Ioannem Fourquet a titulari Ecclesia Themisonensi ad metropolitanam Ecclesiam Coamceuvensem;
V. Fr. Henricum, Valtorta a titulari Ecclesia Leriensi ad cathedralem Ecclesiam Sciiamchiamensem;
V. Fr. Gustavum Deswazieres a titulari Ecclesia Maximianensi ad cathedralem Ecclesiam Pehævensem;
V. Fr. Ignatium Canazei a titulari Ecclesia Carystensi ad cathedralem Ecclesiam Sciaoceuvensem;
V. Fr. Carolum Vogel a, titulari Ecclesia Parlaitana ad cathedralem Ecclesiam SCianteuvensem;
V. Fr. Franciscum Xaverium Ford a titulari Ecclesia Etennensi ad cathedralem Ecclesiam Chiaїmensem;
V. Fr. ·Adulphum Ioannem Paschang a titulari Ecclesia Sasimensi ad cathedralem Ecclesiam Chiammenensem;

IN PROVINCIA COAMSIANA:
V. Fr. Iustinum Paulinum Albouy a titulari Ecclesia Cidyessensi ad metropolitanam Ecclesiam Nannimensem;
V. Fr. Fridericum Antonium Donaghy a titulari Ecclesia Seteensi ad cathedralem Ecclesiam Uceuvensem;

IN PROVINCIA COEICEUENSI:
V. Fr. Ioannem Larrart a titulari Ecclesia Aulonitana ad metropolitanam Ecclesiam Coeiiamensem;
V. Fr. Alexandrum Carlo a titulari Ecclesia Hadrianopolitana in Honoriade ad cathedralem Ecclesiam Nganlomensem;

IN PROVINCIA IÜNNANENSI:
V. Fr. Alexandrum Derouineau a titulari Ecclesia Bidensi ad metropolitanam Ecclesiam Coenmimensem.

Sedibus vero Pechimensi, Zinceuvensi, Chæfomensi, Cemcéuvensi, Ueihoeivensi, Chiatimensi, Hancheuvensi, Chiceuvensi, Scenanensi, Nanciamensi, et Fuceuvensi, quae, et Ipsae ex Vicariatibus Apostolicis ad archidioecesis vel dioecesis gradum et dignitatem evectae, suis impraesentiarum Pastoribus destitutae sunt, per alias Apostolicas Litteras quam primum providebimus.

Volumus insuper ut omnes Vicarii Apostolici ad metropolitanas vel cathedrales Ecclesias uti supra translati, antequam archidioecesis vel dioecesis sibi commissae canonicam capiant possessionem, ad iuris tramitem in manibus alicuius quem maluerint catholici Episcopi, gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentis, fidei catholicae professionem et praescriptum fidelitatis iuramentum iuxta statutas formulas emittere, harumque exemplaria, sui dictique Antistitis subscriptione ac sigillo munita ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide quantocius transmittere omnino teneantur.

Ad quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni mandanda venerabilem Fratrem Marium Zanin, Archiepiscopum titularem Trajanopolitanum in Rhodope et in Sinis Delegatum Apostolicum, deputamus eidemque necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eique onus imponimus ad praefatam Congregationem de Propaganda F'ide actorum omnium peractae exsecutionis exemplar quam primum fieri poterit transmittendi.

Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam exeo quod quilibet quorum intersit vel qui sua interesse praesumant auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato. defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenos et integros effectus sortlri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse volumus et decernimus.

Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae hisce praesentibus tribueretur, si ipsaemet exibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini autem quae hisce Litteris Nostris eveetionis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis, statuti, electionis, mandati, decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae statuta sunt, infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Dormini millesimo nongentesimo quadragesimo sexto, die undecima aprilis mensis, in festo S. Leonis Magni, Pontificatus Nostri anno octavo.

1. Anglice: Tien Ken-hsin.
2. Anglice: Fang Heng-an.
3. Anglice: Chou Chi-shih.
4. Anglice: Chang Pi-te, idem subscribit, Tchnng.
5. Anglice: Tsui Shou-hsün, idem subscribit, Ts'oel.
6. Anglice: Chang Jun-po, idem subscribit, Tchang.
7 Anglice: Wang Tseng-yi.
8 Anglice: Chao Chen-sheng, idem subscribit, Trchao.
9. Anglice: Chen Chi-ming, idem subscribit, Tchenn.
10. Anglice: Niu Hui-ching.
11. Anglice: Liu Chin-wen, idem subscribit, Lieou.
12. Anglice: Wang Tao-nan.
13. Anglice: Yü Pin.
14. Anglice: Chu Kai-min, idem subscribit, Tse.
15. Anglice: Chang Tso-huan.
I6. Anglice: Yüan Ko-chih, idem subscribit, Yuen.
17. Anglice: Wang Tse-pu, idem subscribit, Ouang ts’ee p’ou.
18. Anglice: Wang Wen-cheng, idem subscribit, Ouang Ouen tchen.
19. Anglice: Hu Jo-shan, idem subscribit, Hou.

Pro S. R. E. Cancellario
IANUARIUS Card. GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE
Decanus Sacri Collegii

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
Praefectus S. Congregationis <de Propaganda Fide>

V. Bianchi Cagliesi,
Canc. Ap. Regens.

+ A. Carinci, Arch. Seleucien., Dec. Prot. Apost.
C. Respighi, Prot. Apost.

Can. Alfridus Liberati, Canc. Apost. Adiutor a studiis.

EXPEDITA
die decimaprima Iunii
anno octavo
Alfridus Marini, Plumbator.

Aloisius Trussardi scripsit.

Reg. in Canc. Apost., Vol. LXXI, n. 21. - A1. Trussardi.

Concordat cum originaii.
In fidem, etc.
Romae, e Cancellaria Apostolica, die 12 Iunii, a. D. 1946.

 

English

THE APOSTOLIC CONSTITUTION FOR THE INSTITUTION OF THE EPISCOPAL HIERARCHY IN CHINA, ESTABLISHING THE HONG KONG CATHOLIC DIOCESE (1946)

On April 11, 1946, Pope Pius XII established the episcopal hierarchy in China, raising all the Vicariates Apostolic to Dioceses, Hong Kong among them, through the following Apostolic Constitution in Latin, sent to each Vicar Apostolic together with a letter from the Apostolic Internuncius, Mgr. Anthony Riberi in the summer 1946.

Bishop Pius, servant of God’s servants, in perpetual memory of this event.

We, who have been put, though without any merit, at the head of the entire Christian world, everyday look at the Lord’s vineyard from the supreme see of Peter like from a watch-tower, and, turning Our eyes to the most far away countries still ignorant of the evangelical truth with a strong desire for their conversion, we pour out to Our Heavenly Father Our humble prayers that His kingdom could be extended to the whole world as according Christ command and be firmly established. The merciful God has always listened to Our humble prayers; indeed, it is known to everybody and brings Us the greatest consolation in the bitterness of our times the fact that several and vast regions are “white, ready for the harvest” (Jn 4, 35), in Eastern Asia, in particular the very populated Chinese Nation, where the apostolic commitment of the indigenous clergy had been already largely added, under the guidance of the Spirit, to the earnest work of the Gospel foreign preachers.

Toward the end of the 13th century, for the first time the Catholic faith was brought to China by the well-known John of Montecorvino and B1. Oderic of Pordenone, being largely spread throughout the 14th century by the members of the Franciscan family. Then, since the Christian presence has almost completely disappeared, for the second time towards the end of the 16th century, it was spread with success and to a large extent under the wise guidance of Alexander Valignano by the efforts of, in particular, Michael Ruggieri, Matthew Ricci and other fathers of the Society of Jesus, who, later on, were joint by members of the Franciscan and Dominican families, as well as by those of the Order of St. Augustin, of the Congregation for the Missions and of the Missions Etrangeres de Paris.

In recent times, the Catholic name has enjoyed the highest progress after the happily realized institution of the Apostolic Delegation established by Our Predecessor Pope Pius XI of venerable memory, with the Apostolic Letter of August 9, 1922, as well as after the Plenary and the First, since the beginning of the evangelization here, Council solemnly held in Shanghai in 1924 and after the election, in several Sees, of Ordinaries chosen from Chinese people, with the valid help of younger missionary Congregations and Institutes, so that, at present there are 137 ecclesiastical circumscriptions, of which 99 Vicariates Apostolic and the others Prefectures Apostolic. Out of the same number, 28 are now administered by local Prelates and Clergy, of whom 21, with the episcopal consecration, head Vicariates Apostolic. The number of the baptized is a little more than 3 millions, while the catechumens are about 700 thousands. There are about 5 thousand clergymen, of whom 2 thousand are of Chinese origin; they are helped by 1,262 religious members and by 6,133 nuns.

Every Vicariate Apostolic and several Prefectures have minor seminaries for the training of the youngsters who grow in the Church’s hope and who, later, can be taught the sacred disciplines in the major seminaries, of which 12 have been canonically established as regional and 5 as intermissional.

Recently we have elected one of the Chinese Ordinaries, Our Venerable Brother Thomas Tien Ken-hsin, Bishop Titular of Ruspe and Vicar Apostolic of Tsingtao to the sacred College of the R.E. Cardinals.

Moved, therefore, by these very positive increments of the Catholic name, following the suggestion of Our Ven, Brothers Cardinals responsible for the Sacred Congregation for the Propagation of Faith, we have accepted with pleasure the request presented by Our above-mentioned beloved Son, Thomas H.R.E. Card. Tian Ken-hsien, and, fully convinced that the appropriate time has come to determine in a more stable way and order the care, the administration and the discipline of the immense Chinese territory, We have therefore come to the decision to institute the Episcopal Hierarchy also in China as in other nations of the world.

Therefore, provided with the consent, if necessary, of those concerned and interested, asked with abundant prayers the light of the Holy Spirit, of the Blessed Virgain, of the Holy Apostoles Peter and Paul, as well as of the Blessed Martyrs, who announced Christ to the Chinese people with generosity and even with the shedding of their blood, We, with certain knowledge since everything has been considered very carefully, from the fullness of Our Apostolic authority, for the greatest glory of God and the progress of Our Catholic faith, erect and institute through Our present letter the Espicopal Hierarchy in China, as follows.

First, we erect the following 20 ecclesiastical provinces and constitute for each one of them a metropolitan see, assigning to each metropolitan church the suffragan dioceses, that is: 

I - in Monglois Province, Suiyuan as metropolitan see, Ningxia, Xiwanzi and Jining as suffragan dioceses;
II - in Manchuria Province, Fengtien or Mukden (now Shenyang) as metropolitan see, Jilin, Fushun, Xipingjie, Yanji (Yenki) and Jehol (Rehe) as suffragan dioceses;
III - in Hebei province, Peking (Beijing) as metropolitan see and Anguo, Zhaoxian, Xianxian, Zhengding, Baoding, Shunde (Xingtai), Suanhua, Tianjin, Yungnien and Yungping as suffragan dioceses;
IV - in Shantung Province, Jinan as metropolitan see, Yantai (Chefu), Zhowcun, Yizhow, Caozhow, Qingdao, Yanggu and Yanzhow as suffrragan dioceses;
V - in Shanxi Province, Taiyuan as metropolitan see, Fenyang, Lu’an Shuozhow, Datung and Yuci as suffragan dioceses;
VI - in Shaanxi Province, Xi’an as metropolitan see, Fengxiang, Hanzhong, Sanyuan and Yan’an as suffragan dioceses;
VII - in Gansu Province, Lanzhow as metropolitan see and Tsinchow (Tianshui) as suffragan dioceses;
VIII - in Jiangsu Province, Nanking (Nanjing) as metropolitan see, Haimen, Shanghai and Suzhow as suffragan dioceses;
IX - in Anhui Province, Anqing as metropolitan see, Bangbu and Wuhu as suffragan dioceses;
X - in Henan Province, Kaifeng as metroplitan see, Zhengzhow, Chumadien, Guide, Luoyang, Nanyang, Sinyang and Weihui as suffragan dioceses;
XI - in Sichuan Province, Chongquig as metropolitan see, Chengdu, Jiading, Ningyuan, Shunqing, Xufu, kangding (or Tatsienlu) and Wanxian as suffragan dioceses;
XII - in Hubei Province, Hankou as metropolitan see, Hanyang, Yichang, Chichow, Laohekou, Shinan and Wuchang as suffragan dioceses;
XIII - in Hunan Province, Changsha as metropolitan see, Changde, Hengchow (Hengyang) and Yuanlin as suffragan dioceses;
XIV - in Jiangxi Province, Nanchang as metropolitan see, Ganzhow, Ji’an, Nancheng and Yujiang as suffragan dioceses;
XV - in Zhejiang Province, Hangzhow as metropolitan see, Ningpo and Taizhow as suffragan dioceses;
XVI - in Fujien Province, Fuzhow as metropolitan see and Xiamen (or Amoy) and Funing as suffragan dioceses;
XVII - in Guangdong Province, Guangzhow (or Canton) as metropolitan see, Xianggang (or Hong Kong), Jiaying (Kaying), Jiangmen (or Kongmoon), Beihai (or Pakhoi), Shaozhow (or Shiuchow) and Santou (or Swatow) as suffragan dioceses;
XVIII - in Guangxi Province, Nanning as metropolitan see and Wuzhow as suffragan  dioceses;
XIX - in Guizhow Province, Guiyang as metropolitan see and Anlung (or Lanlung) as suffragan dioceses;
XX - in Yunnan Province, Kunming as metropolitan see and Dali as suffragan diocese.

For the above-mentioned 20 ecclesiastical provinces erected and constituted together with their metropolitan and cathedral churches, we also fix and constitute the see of the Archbishop or the Bishop in the places, from which the Archdiocese or the Diocese draws its name, as well as the throne of the Ordinary in the church.

To all the Ordinaries of these new Archdioceses and Dioceses we give for the moment all rights and privileges, titles, insignia and favours that all other Metropolitans or Bishops enjoy and use by common right; but we impose upon them also all the duties and obligations to which other Ordinaries are bound; to the Archbishops, however, we concede the special privilege of having the cross carried in front of them and of using the sacred cape (pallium), provided that they ask and obtain it first from the Apostolic See in the Sacred Consistory.

When time and circumstances do not permit to establish the Canons’ Chapter in the new Dioceses, we allow to elect according to the law and employ instead the Diocesan Consultors.

As far as the direction and the administration of the same Dioceses, the election of the Vicar Capitular in case of vacant see as well as the rights and duties of both the clergy and the lay people and other matters, we order to observe what the Canon Law has stated.

Moreover, the episcopal table (mensa) of each Diocese should be constituted with the existing incomes and with offerings of the faithful collected for this purpose.

Since we want to provide suitable Pastors to the above-constituted sees, we declare and appoint our Ven, Brothers and very Honorable Ordinaries, who have taken earnest care until now of the propagation of the Catholic faith in the Vicariates Apostolic entrust to them as Archbishops and Bishops of the same see, and, therefore we release them from the bond to their Episcopal churches, whose title they kept together with the Vicariate and entrust to them the full responsibility, direction and administration of both the material and the spiritual affairs of the new churches assigned them, together with all the rights and the privileges, duties and obligations inherent to the pastoral work.

Therefore, by the fullness of our Authority, we transfer: in Guangdong Province: the Ven. Brother Henry Valtorta from the Titular Church of Lario to the cathedral church of Hong Kong.

For the sees of Peking, Zinceu, Chefu (Yantai), Zhengzhou, Weihui, Jiading, Hankou, Chizhou, Sinan, Nancheng and Fuzhou, which, though just raised from Vicariates apostolic to the status of Archdioceses and Dioceses, have not yet at the present their Pastor. We will provide them as soon as possible through other Aposotolic Letters.

We want, moreover, that all the Vicar apostolic transferred, as above, to metropolitan or cathedral churches, before they take the canonical possession of the Archdiocese or Diocese entrusted to them, should make the profession of faith and the oath of fidelity according to the fixed formulas in the hands of a Catholic bishop of their choice, who is in the grace and communion with the Holy See, sending at once the relative documents with the signature and chops of the Bishops concerned to the Sacred Congregation for the Propagation of Faith.

We put our Ven. Brother Marius Zanin, Titular Archbishop of Traianopolis in Rodis and Apostolic Delegate in China, in charge of the implementation of everything has been decided and established above, giving him all the required powers, also of sub-delegating anybody with ecclesiastical dignity, with effect within the limits of his action, and we impose upon him the duty to send as soon as possible to the above-mentioned Sacred Congregation all the documentation for every implementing act.

We desire and determine that the present Letter as well as any of its content should never be criticized, opposed and challenged for defect of subreption, obreption and nullity, for defect of Our intention and for any other defect either substantial or unforeseen, even in case of people concerned and involved were not consulted or their opinion not taken into account, though worthy of specific, public and individual mention; but we want that this Letter, written and published in clear terms and full authority, should stand valid for ever and obtain all its full and integral effects, should be kept also absolutely by everybody within his concern; if something should be tried to be imposed upon by anyone and by any authority, willingly or unwillingly, we want and declared it absolutely null and void.

We would like, at last, that excerpts and reprints of this letter, signed by some official secretary or provided with the chop of some ecclesiastical personality, should be given to same absolute trust as if the present Letter is published or shown. All rules of synodal, provincial and general constitutions, apostolic orders, whatever other decisions or Roman Pontifs, Our Predecessors, or any other obstacle even worthy of special mention are not withstanding, as far as it is necessary.

No one is allowed to alter or oppose anything this Letter of Ours has established concerning erection, constitution, concession, subjection, decision, election, mission, decree, delegation, derogation and Our will, If someone thoughtlessly should dare to attempt it, he should know to have fallen in the displeasure of God the Almighty and of the Blessed Apostles peter and Paul.

Given in Rome, at St. Peter’s, on April 11, 1946, in the feast of St. Leo the Great, 8th year of Our Pontificate.

 

中文

成立中國教會聖統制的宗座憲章,成立香港天主教教區 (一九四六年)

 一 九 四 六 年 四 月 十 一 日 , 教 宗 庇 護 十 二 世 (Pope Pius XII) 頒 佈 宗 座 憲 法 , 宣 佈 在 中 國 成 立 教 會 聖 統 制 , 將 中 國 的 所 有 代 牧 區 , 包 括 香 港 在 內 , 一 律 晉 升 為 教 區 。 這 條 憲 法 , 連 同 宗 座 公 使 黎 培 理 蒙 席 (Mgr.A. Riberi) 的 書 信 , 一 起 頒 佈 。 本 文 獻 的 重 要 性 在 於 促 進 中 國 天 主 教 聖 統 之 建 立 , 以 及 中 國 教 會 的 本 地 化 , 內 容 如 下 :

教宗庇護十二世成立中國聖統制的憲法
天 主 眾 僕 之 僕 、 庇 護 主 教 記 錄 此 事 , 以 留 後 世 。

我 縱 然 不 德 不 才 , 有 幸 肩 負 普 世 教 會 的 使 命 , 每 日 坐 在 伯 多 祿 寶 座 上 , 看 顧 上 主 的 羊 群 , 猶 如 站 在 瞭 望 塔 上 , 熱 切 地 轉 動 著 心 靈 , 特 別 關 注 那 些 對 福 音 真 理 毫 無 認 識 的 遠 方 國 度 。 依 著 基 督 的 訓 令 , 我 懇 切 祈 求 天 主 聖 父 , 使 祂 的 王 國 , 達 於 普 世 , 屹 立 不 搖 。 仁 慈 的 天 主 , 恒 常 俯 聽 我 們 的 禱 告 。 在 東 亞 偌 大 廣 闊 的 地 區 , 如 同 莊 稼 , 已 到 收 獲 之 期 (若:四 . 卅 五) ; 尤 其 在 人 口 稠 密 的 中 國 , 除 了 外 方 的 熱 心 傳 教 工 作 之 外 , 當 地 的 聖 職 人 員 , 更 不 辭 勞 瘁 , 使 熱 誠 的 傳 道 工 作 更 形 興 盛 。

十 三 世 紀 末 , 著 名 的 孟 高 維 諾 主 教 (John of Montecor-vino) 和 阿 多 理 真 福 (Blessed Oderic of Pordenone) , 把 天 主 教 信 仰 傳 入 中 國 。 方 濟 各 會 的 傳 教 士 , 在 整 個 十 四 世 紀 中 , 更 將 信 仰 廣 泛 傳 揚 。 其 後 , 傳 教 事 業 曾 經 完 全 停 頓 。 十 六 世 紀 的 末 期 , 在 范 禮 安 神 父  (Fr. A.Valignano) 的 英 明 領 導 下 , 羅 明 堅 、 利 瑪 竇 及 其 他 耶 穌 會 神 父 的 活 動 , 表 現 特 別 出 色 , 使 傳 教 事 業 很 有 成 就 。 不 久 之 後 , 方 濟 各 會 、 多 明 我 會 、 聖 奧 斯 定 會 、 遣 使 會 及 巴 黎 外 方 傳 教 會 , 亦 紛 紛 加 入 , 共 同 參 與 傳 教 工 作 。 一 九 二 二 年 八 月 九 日 , 教 宗 庇 護 十 一 世 頒 佈 牧 函 , 成 立 宗 座 代 表 處 , 旋 即 執 行 任 務 。 一 九 二 四 年 在 上 海 舉 行 了 第 一 次 全 國 主 教 會 議 ; 在 選 出 了 若 干 名 中 國 主 教 後 , 並 在 新 成 立 的 修 會 和 團 體 協 助 下 , 發 展 出 一 百 三 十 七 個 傳 教 區 ; 其 中 九 十 九 個 晉 升 為 代 牧 區 , 餘 下 則 為 監 牧 區 。 中 國 人 任 首 長 的 有 二 十 八 人 , 當 中 二 十 一 人 被 祝 聖 為 主 教 , 管 理 代 牧 區 。 至 此 , 天 主 教 之 聲 名 大 噪 。 現 有 三 百 餘 萬 人 領 洗 入 教 , 七 十 萬 慕 道 者 , 五 千 名 神 職 人 員 , 其 中 二 千 名 是 中 國 人 ; 亦 有 一 千 二 百 六 十 二 名 會 士 , 六 千 一 百 三 十 三 名 修 女 , 協 助 傳 教 工 作 。 在 各 個 宗 座 代 牧 區 及 若 干 監 牧 區 , 設 有 小 修 院 , 培 育 青 年 , 繼 承 傳 教 事 務 , 俾 受 訓 期 滿 , 轉 入 大 修 院 , 接 受 神 職 訓 練 。 全 國 目 下 有 十 二 所 區 域 性 大 修 院 、 五 所 超 地 區 性 大 修 院 。

最 近 , 我 在 中 國 主 教 中 , 選 舉 了 擁 有 魯 斯 邦 主 教 銜 的 青 島 宗 座 代 牧 田 耕 莘 (Thomas Tianckensin) 加 入 樞 機 主 教 團 。

天 主 教 之 傳 教 工 作 , 進 展 神 速 , 使 我 深 受 感 動 。 在 諮 詢 過 傳 信 部 樞 機 主 教 團 各 兄 弟 的 意 見 後 , 我 樂 意 接 受 田 耕 莘 樞 機 主 教 之 建 議 , 在 廣 大 的 中 國 地 區 , 以 更 穩 固 、 更 系 統 化 的 方 式 去 照 顧 、 管 理 和 培 育 教 友 。 現 時 的 情 況 , 使 我 深 信 時 機 經 已 成 熟 , 決 定 在 中 國 成 立 教 會 聖 統 制 , 如 同 在 世 界 其 他 國 家 一 樣 。

因 此 , 我 徵 得 了 與 此 事 有 關 的 有 心 人 士 的 贊 同 , 伏 求 天 主 聖 神 的 光 照 , 懇 祈 童 貞 聖 母 瑪 利 亞 、 伯 多 祿 及 保 祿 二 位 宗 徒 , 與 及 一 切 為 中 國 人 民 宣 揚 基 督 而 流 血 殉 道 的 各 位 真 福 , 在 謹 慎 考 慮 後 所 得 的 確 切 認 識 , 為 歸 至 高 榮 耀 於 天 主 及 促 進 天 主 教 信 仰 , 我 以 宗 座 權 力 , 頒 發 牧 令 , 成 立 中 國 教 會 聖 統 制 :

將 全 國 劃 分 為 二 十 個 教 省 , 並 指 定 各 教 省 的 總 主 教 座 堂 , 以 及 其 所 屬 的 各 個 教 區 。

一 、 蒙 古 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 綏 遠 區 , 隸 屬 教 區 有 寧 夏 、 西 灣 子 、 集 寧 。
二 、 滿 洲 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 瀋 陽 區 , 隸 屬 教 區 有 吉 林 、 撫 順 、 四 平 街 、 延 吉 、 熱 河 。
三 、 河 北 教 省 ──  總 主 教 座 堂 區 為 北 平 區 , 隸 屬 教 區 有 安 國 、 趙 縣 、 獻 縣 、 正 定 、 保 定 、 邢 台 、 宣 化 、 天 津 、 永 年 、 永 平 。
四 、 山 東 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 濟 南 區 , 隸 屬 教 區 有 煙 台 、 周 村 、 沂 洲 、 曹 州 、 青 島 、 陽 穀 、 兗 州 。
五 、 山 西 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 太 原 區 , 隸 屬 教 區 有 汾 陽 、 潞 安 、 朔 州 、 大 同 、 榆 次 。
六 、 陝 西 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 西 安 區 , 隸 屬 教 區 有 鳳 翔 、 漢 中 、 三 原 、 延 安 。
七 、 甘 肅 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 蘭 州 區 , 隸 屬 教 區 有 天 水 。
八 、 江 蘇 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 南 京 區 , 隸 屬 教 區 有 海 門 、 上 海 、 徐 洲 。
九 、 安 徽 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 安 慶 區 , 隸 屬 教 區 有 蚌 埠 、 蕪 湖 。
十 、 河 南 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 開 封 區 , 隸 屬 教 區 有 鄭 州 、 駐 馬 店 、 歸 德 、 洛 陽 、 信 陽 、 衛 輝 、 南 陽 。
十 一 、 四 川 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 重 慶 區 , 隸 屬 教 區 有 成 都 、 嘉 定 、 寧 遠 、 順 慶 、 敘 府 、 康 定 、 萬 縣 。
十 二 、 湖 北 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 漢 口 區 , 隸 屬 教 區 有 漢 陽 、 宜 昌 、 蘄 州 、 老 河 口 、 施 南 、 武 昌 。
十 三 、 湖 南 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 長 沙 區 , 隸 屬 教 區 有 常 德 、 衡 陽 、 沅 陵 。
十 四 、 江 西 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 南 昌 區 , 隸 屬 教 區 有 贛 州 、 吉 安 、 南 城 、 餘 江 。
十 五 、 浙 江 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 杭 州 區 , 隸 屬 教 區 有 寧 波 、 台 州 。
十 六 、 福 建 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 福 州 區 , 隸 屬 教 區 有 廈 門 、 福 寧 。
十 七 、 廣 東 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 廣 州 區 , 隸 屬 教 區 有 香 港 、 嘉 應 、 澳 門 、 北 海 、 龍 州 、 汕 頭 。
十 八 、 廣 西 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 南 寧 區 , 隸 屬 教 區 有 梧 州 。
十 九 、 貴 州 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 貴 陽 區 , 隸 屬 教 區 有 安 龍 。
二 十 、 雲 南 教 省 ── 總 主 教 座 堂 區 為 昆 明 區 , 隸 屬 教 區 有 大 理 。

 為 上 述 已 成 立 的 二 十 個 教 省 , 及 已 劃 定 的 總 主 教 區 或 主 教 區 , 我 亦 在 此 等 地 區 內 設 立 總 主 教 或 主 教 職 位 , 而 此 等 總 主 教 區 或 主 教 區 則 以 所 在 地 方 命 名 。

我 賜 與 這 些 新 總 主 教 及 新 主 教 們 的 職 權 、 特 恩 、 權 杖 、 恩 典 及 榮 譽 , 一 如 世 界 其 他 總 主 教 , 主 教 所 享 有 者 ; 他 們 所 肩 負 的 責 任 和 義 務 亦 無 相 異 之 處 。 我 特 別 恩 准 總 主 教 們 胸 前 掛 十 字 架 , 並 穿 佩 聖 帶 , 但 須 先 獲 得 宗 座 及 樞 機 會 議 之 批 准 。

就 目 前 的 時 間 和 地 點 的 現 實 情 況 , 這 些 新 成 立 的 教 區 , 還 未 能 正 式 組 織 教 區 參 議 會 , 因 此 , 遵 照 聖 教 法 典 , 我 特 許 其 選 任 教 區 諮 議 員 , 以 代 替 教 區 參 議 員之 職 務 。

凡 有 關 領 導 及 管 理 教 區 事 務 , 諸 如 : 關 於 主 教 出 缺 時 , 署 理 主 教 之 選 舉 ; 有 關 神 職 人 員 及 教 友 們 的 權 利 和 義 務 ; 以 及 關 於 其 他 類 似 問 題 , 均 須 遵 從 教 會 法 典 的 規 定 。

此 外 , 我 以 教 區 目 下 的 收 入 、 教 友 的 奉 獻 , 供 應 主 教 的 膳 食 。

上 述 新 成 立 的 各 主 教 座 堂 區 , 深 願 托 付 得 人 。 我 聲 明 把 那 些 代 牧 區 的 牧 者 , 升 為 總 主 教 或 主 教 , 因 為 他 們 在 管 理 所 托 付 的 代 牧 區 內 , 一 直 非 常 努 力 傳 揚 天 主 教 的 信 仰 。 為 此 , 我 明 令 免 除 他 們 過 去 代 牧 區 之 職 務 和 職 銜 , 任 令 他 們 全 權 負 責 管 理 新 教 區 。 至 於 新 教 區 的 事 務 , 無 論 是 物 質 或 精 神 上 的 , 我 均 賦 予 他 們 一 切 與 牧 職 工 作 有 關 的 權 力 和 特 恩 、 義 務 和 責 任 。 ……

 我 全 權 委 任 現 在 廣 東 且 領 有 黎 利 奧 主 教 銜 (Titular Church of Lario) 的 可 敬 兄 弟 恩 主 教 (Henry Valtorta) , 出 掌 香 港 教 會 。 ……

剛 從 宗 座 代 牧 區 晉 升 為 總 教 區 或 教 區 的 北 京 、 徐 州 、 煙 台 、 鄭 州 、 衛 輝 、 嘉 定 、 漢 口 、 蘄 州 、 施 南 、 南 城 和 福 州 , 尚 未 有 牧 者 , 我 們 將 盡 速 頒 佈 牧 函 , 委 出 適 當 人 選 。

再 者 , 所 有 上 述 擢 升 的 宗 座 代 牧 , 在 接 管 總 教 區 或 教 區 之 前 , 須 在 一 位 與 宗 座 共 融 的 主 教 手 中 , 接 著 一 定 的 格 式 , 宣 誓 效 忠 宗 座 , 而 有 關 的 文 件 , 須 有 主 禮 主 教 的 簽 署 及 印 章 , 即 時 送 呈 傳 信 部 。

我 委 派 勞 道 帕 得 倫 普 勒 斯 (Traianopolis In Rodope) 總 主 教 銜 宗 座 駐 華 代 表 蔡 寧 (Marius Zanin) 總 主 教 , 執 行 上 述 一 切 事 項 , 並 賦 予 他 所 需 的 權 力 , 及 給 予 其 在 某 些 範 圍 內 , 另 委 聖 職 人 員 代 表 的 權 力 ; 然 而 他 必 須 負 責 , 把 一 切 執 行 命 令 的 文 件 , 盡 速 簽 呈 傳 信 部 。

我 堅 持 此 函 的 一 切 內 容 ; 即 使 未 諮 詢 過 有 關 人 等 的 任 何 意 見 , 不 論 是 個 人 或 公 眾 的 提 議 , 有 何 價 值 , 而 認 為 本 詔 書 內 容 有 偽 造 、 隱 瞞 真 相 以 圖 利 益 , 甚 或 視 作 無 效 的 弊 病 , 或 認 為 我 的 意 旨 有 思 慮 不 明 的 地 方 , 而 任 意 攻 擊 或 批 評 , 均 不 被 容 許 。 我 以 確 實 的 知 識 、 完 全 的 權 力 制 定 此 詔 書 , 它 現 在 有 效 , 永 遠 有 效 , 並 有 其 完 整 之 效 力 ; 一 切 有 關 人 等 , 都 該 嚴 格 遵 守 。 不 論 何 人 , 也 不 論 任 何 權 力 , 有 意 或 無 意 曲 解 它 , 我 認 為 他 們 的 曲 解 , 完 全 無 效 。

最 後 , 這 道 詔 書 如 需 摘 錄 或 重 印 , 只 要 有 教 會 領 導 人 的 蓋 印 及 教 會 官 方 秘 書 之 簽 署 , 應 與 原 文 一 樣 有 效 。 一 切 憲 法 , 不 論 其 是 來 自 地 區 性 的 或 普 世 性 的 法 令 , 或 前 任 教 宗 的 任 何 決 議 , 以 及 任 何 值 得 特 殊 注 意 的 障 礙 , 均 不 能 違 抗 本 詔 書 之 內 容 。 在 本 詔 書 內 有 關 晉 升 、 建 立 、 規 憲 、 賜 贈 、 隸 屬 、 決 策 、 選 任 、 調 派 、 立 法 、 代 表 、 取 消 等 各 項 措 施 及 決 定 , 任 何 人 不 得 毀 棄 或 反 對 。 倘 有 人 加 以 反 抗 , 就 是 冒 犯 了 全 能 天 主 及 聖 伯 多 祿 及 聖 保 祿 二 位 宗 徒 。

本 函 於 一 九 四 六 年 四 月 十 一 日 , 教 宗 在 位 第 八 年 紀 念 聖 教 宗 良 一 世 之 瞻 禮 日 , 頒 於 羅 馬 聖 伯 多 祿 大 殿 。